- HALTERISTAE dicti, qui HALTERIBUS ludebant
- HALTERISTAE dicti, qui HALTERIBUS ludebantErant autem Α῾λτῆρες disco simile exercirationis genus, quod in palaestra actitari solitum scribir Galen. Nam quod duplex saltationis genus, seu exilitionis fuisse legimus; unum, quando saltantes vacuis manibus se ipsos in sublime agebant: alterum,quando manibus ponduscula capiebant, ut illis firmati vehementius saltarent; quae Arist, et Theophrast. ἁλτῆρας quoque auncupavit: hi tamen multum a prioribus erant diverfi, ut legere est apud Oribas. c. περὶ ἀλτηροβολιας seu Halteris iaculatione, ubi inter alia docet, Halteres solitos fuisle proici, aut manibus extensis et vicissim inflexis: aut in manuum protensione, quae quiescebaut et ut plurimum brevi motu movebantur, solum contineri; ipsos vero, qui exercebantur, non secundum dorsi aslensum manibus vicissim se flectere, consuevisle. Hinc etiam videmus, pondere istiusmodi, variis modis fuisle emisla: perinde ac nostrâ aetate apud multos in usu habetur, qui sefe exercent, aut lapidem vel ferreum vel plumbeum manibus ac brachiis extensis et circumactis in altum mittentes. Cuiusmodi exercitationis formam exacte videre est, in imaginibus Halteristarum, quas ex gemmis veteribus sculptis acceptas Ligorium ad se misisfe, scribit Hier. Mercur. de Arte Gymn. l. 2. c. 13. ubi Icones expressae. Quales vero fuerint hi Halteres, Paus. exponit Eliac. l. 5. Οἱ δὲ ἁλτῆρες οὗτοι παρέχοντο χῆμα τοιὸν δὲ κύκλου παραμηκεςτέρου, καὶ οὐκ ἐς τὸ ἀκριβέςτατον περιφερεῖς εἰσιν ἥμισν, πεπόιηται δὲ ὡς καὶ τοὺς δακτύλους τῶ χειρῶν διϊέναι, καθάπερ δἰ ὀχάνων ἀςπίδος. Hi autem Halteres circuli oblongioris figuram habent, neque dimidio ad exactissimam rotunditatem perveniunt. Ita vero facta earum est figura, ut manuum digiti tamquam per clypei ansam immittantur. A quo paulo diversus Cael. Aurel. Chron. l.4. c. 2. Halteres fuisle docet maslulas quasdam, sive manipulos ex variis materiis modo levioribus modo gravioribus confectos, eâ magnitudine, ut manu quilibet caperetur: qui, Mercurialis sententiâ, non tantum solis manibus, verum etiam funiculis halteribus ipsis circumfusis, deinde inter proiciendum explicatis emittebatur; perinde ac faciunt hisce temporibus multi qui sic aut rotulas ferreas, aut caseos, qut quid aliud simile proiciendo certant. An vero Α῾λτῆρες a Platone, inter ceteras ad fortitudinem militarem comparandam excogitatas exercitationes nominentur, explicatum non habetur. Videtur tamen de LL. l. 8. ubi de mulierum propriis exercitarionibus scribit, verbis hisce, καὶ λίθοις ἐκ χειρὸς τε καὶ σφενδόναις ἁμιλλωμένον, id voluisse, ut tum lapidibus a manibus, tum a fundis emissis inter se certarent. nam et ἀλτῆρες aliquando lapides erant, quos e manibus exercitatores eicere consuevêre. ut adeo dissimile veri non sit, sub nomine lapidis manibus emissi ἁλτῆρα intellexisse Platonem. Veluti certum est, fundam ab Halteribus diversam, funiculum quendam fuisse, qui duobus capitibus manu capiebatur, altero cum ansula, ne exiret; altero sine, ut diomitti posset, atque in medio latior erat, ut ibi lapis contineretur, quem, circumacto valide funiculo, et ab uno capite dimisso, vehementer Funditores evibrabant etc. Vide Hier. Mercur. de Arte Cymn. l. 2. c. 12. et supra suo loco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.